- ACHERONTIA
- I.ACHERONTIAcivitas parva Apuliae, in monte sita, quam, ob hoc, nidum appellat Horat. Carm. 3. Od. 4.------ Mirum quod fret omnibusQuicumque celsae nidum AcherontiaeSaltusque Batinos, et arvumPingue tenent bumilis Ferenti,Fuit ctiam Magnae Graeciae urbs mediterranea, hodie Matera Leandro; populi Acherontini.II.ACHERONTIAvulgo Acerenza, seu etiam Cirenza accolis, urbs est hodie in Basilicatâ, provinc. Regni Neapolitani prope Bradanum fluv. ad radices Apennini, 10, milliarib. Venusia distat in Eurum, et 21. a Moteolâ in Occasum. Deficit indies, estque parva admodum, et eius Archiepiscopatui unitus est Mateolanus seu Materanensis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.